BARATATOR

BARATATOR
BARATATOR
dicitur in Vita Clementis VI. Pontific. Romani Pseudowoldemarus ille, famosus Brandenburgicae Marchiae ante saecula aliquor turbo, de quo vide infra suô locô. Sunt autem mediô aevô appellari Baratatores, Impostores et Ceceptores. Unde apud Matrhaeum Paris. A. C. 1239. legimus, Friedericum Impetatorem accusatum, quod diceret, Tres Baratores suisse in Mundo, Moysen (alterum non nomino, ne vel solâ alienae blasphemiae relatione innocentem chartam funestem) et Mahumetem. Iidem Baraterii quoque appellantur Hortensio Cavalcano de Brachio Regio Part. 5. num. 6. ubi sic vocari ait, qui praetorium nimis frequentant, h. e. Vitilitigatores, Gall. Chicaneurs: a voce citimae aetaris Baratum seu Barateria, cuies erymon Car. du Fresne arcessit a Barris, i. e. litium iudiciariis instructionibus ac praeparationibus, in quibus ut Plurimum dolus et artificiosae fraudes miscentur. Hodieque Italis Barattieri dicunturii, qui ex sordido lucro vitam agunt, vel qui Iudices peeuniâ corrumpunt, atque adeo ipsi Iudices corrupti etc. Vide Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”